Cuique Dulcinea

Cuique Dulcinea
Quae solus percipit.
Cuique secretum suum
qua condat ligna anima
ut succendat flammam.

Si Dulcinea adest,
homo potest scire
se Terram manu tollere,
se velut avem volare,
se lumen capere.

Antequam vitas facitis,
ben'est revocare
quem lumen manu tenere
nequiquam prensare.

Est nusquam Dulcinea.
Est modo somnium;
atqui quam dulcem vit'esset,
si omnes homines possent
creare suas spes!

Cuique Dulcinea,
tametsi somnium scit.

Druckversion Blog
Impressum
Kontakt

Letzte Änderung: 20.09.2017 01:13 Uhr
URL: https://www.lern-online.net/latein/lesen/lieder/lied12.php