Fumus, draco magus

Fumus, draco magus
incoluit mare.
Lusit autumnal'illic
Maritimo Hanalo.

Parvus Marcus Iulus
lasciv'amavit.
Marcus dedit olivas
et alia dona.

Ha, Fumus, draco magus
incoluit mare.
Lusit autumnal'illic
Maritimo Hanalo.

Vexerunt coniunctim
Scapha magica;
stetit cauda Fumi
et illic vigilavit.

Reges, duces, patres
coluerunt eis.
Piratae se tradiderunt
Mugente Fumo sic:

Ha, Fumus, draco magus
incoluit mare.
Lusit autumnal'illic
Maritimo Hanalo.

Draco nunquam mutat,
sed puer fiat vir.
Ludi liberum brevi
substituent rebus.

Gravi noct'accidit.
Marcus Iulus abiit.
Fumus, draco magnus,
destitit mugitum.

Tum lacrimavit draco,
et posuit squamas.
Nunquam rursum hic luderet
cum amico Marco.

Sine socio,
non sensit se fortem.
Fumus, draco magnus,
ad speluncam repsit.

Ha, Fumus, draco magus
incoluit mare.
Lusit autumnal'illic
Maritimo Hanalo.

Druckversion Blog
Impressum
Kontakt

Letzte Änderung: 20.09.2017 01:13 Uhr
URL: https://www.lern-online.net/latein/lesen/lieder/lied13.php