Aringus ostream amat in imis marium

Aringus ostream amat in imis marium,
id unice appetebat, ut daret osculum.

Ostrea erat dura, manebat in testa;
aringo licet gemente, non spectat ex ea.

Aliquando reseravit testarum par olens,
in aequore os suum spectare cupiens.

Aringus adnatavit, caput inseruit
pudico et oscillo gaudere voluit.

O miserum aringum, quam turpiter se dat!
Testas cruenta clausit et caput amputat.

Nunc mortuum cadaver maestum in mari nat,
et unquam amaturum se ostream negat.

Druckversion Blog
Impressum
Kontakt

Letzte Änderung: 20.09.2017 01:13 Uhr
URL: https://www.lern-online.net/latein/lesen/lieder/lied19.php