Audite, novi carmen novum

Audite, novi carmen novum
hoc universitatis,
quam, si non stat ad Nicarum,
quaeras in Thulae pratis.
Ibi omnes scyphos crepant
viri et seniores,
millesoni atque sonant
hi modi pleniores:
Mundus rotundus vertitur,
quod supra 'st, infra sistitur,
cedo vinum! Cedo vinum!

Maestus rector sic dixerat:
"Sorbebant litterarum
studiosi plus quam par erat
falerni guttularum;
quare, accense, fac ut sit
juventas moderata!"
Ad deversoria fidus it
hoc cantu personata:
Mundus rotundus vertitur,
quod supra 'st, infra sistitur,
cedo vinum! Cedo vinum!

Releverant, heus! Dolium
Leonis in taberna,
et madida erant solum
nec non mensa acerna.
Accensus venit, vinum ut
novum sic vetus hausit,
dum detulit grave caput
et os his verbis clausit:
Mundus rotundus vertitur,
quod supra 'st, infra sistitur,
cedo vinum! Cedo vinum!

Rector iurgat postridie:
"Et tu agis insane!
Nunc professores propere
adducas ad me mane!" -
"Viri docti, iuvate me,
ut ab ebrietate
abrumpant studiosi se
et vocis pravitate!"
Mundus rotundus vertitur,
quod supra 'st, infra sistitur,
cedo vinum! Cedo vinum!

Una viri doctissimi
media nocte sedebant,
et quod faux premitur siti
Scyphum circumferebant.
Accensus cum auriculas
Rimae foris apponat,
sentit laetitias maximas,
nam intus ita sonat:
Mundus rotundus vertitur,
Quod supra 'st, infra sistitur,
cedo vinum! Cedo vinum!

Postridie capita erant
deserta dominorum,
et cuncta obmutuerant
de labe ebriorum.
Senatus cum studentibus
ex eo laetus potat
et immutatis moribus
ad caelum cantum rotat:
Mundus rotundus vertitur,
quod supra 'st, infra sistitur,
cedo vinum! Cedo vinum!

Druckversion Blog
Impressum
Kontakt

Letzte Änderung: 20.09.2017 01:13 Uhr
URL: https://www.lern-online.net/latein/lesen/lieder/lied20.php