Prisc'-Heidelberga munda

Prisc'-Heidelberga munda,
honore tibi par
nulla'st, quam Rheni unda,
quam alluit Nicar.

Urbs comitum laetorum,
vini et artium,
glaucorum ocellorum
est Nicar speculum.

Et ex meridie ibi
cum ver per arva it,
ex floribus, en, tibi
nuptialis vestis fit.

Ceu sponsae tuum nomen
in corde meo stat
et mihi bonum omen,
ut amor, resonat.

Cum cuncta arent foris,
et spinis stimulor,
remissis equo loris
ad Nicarem vehor.

Druckversion Blog
Impressum
Kontakt

Letzte Änderung: 20.09.2017 01:13 Uhr
URL: https://www.lern-online.net/latein/lesen/lieder/lied21.php