Adest ferax Maius

Adest ferax Maius,
germinant ramuli,
versetur, qui volet,
cum curis domi!
Ut nubila in caeli
convexis migrant,
in vastum sic orbem
mihi optamina stant.

Mi pater et mater,
servet deus vos!
Quis scit, qua fortunae
mihi floreat flos?
Nonnullae sunt plateae,
quas nunquam inii,
nonnulla sunt vina,
quae nondum bibi.

Ehodum, ehodum
in Phoebi radiis
per montium summa
et per ima vallis!
Circumsonant fontes,
arbor et crepitat,
alaudae consimile
meum cor susurrat.

Sub vesperum intro
sitiens oppidulum:
"Mi caupo, mi caupo,
fer vini cadum!
Canta violina,
fidicen laete, mi!
Amatae cantiunculam
cantabo tibi."
Non nactus hospitium
nocturnus cubo,
donec excubant stellae
caelo sub caerulo,
sopit me in aura
tilia strepitans,
et exsuscitat mane
eos me basians.
Migrandi, migrandi
iuvenum studium!
Spirat dei flamen
recens per animum,
cor cantat et acclamat
caelestibus dis:
O amplissimum orbem
cumulatum bonis!

Druckversion Blog
Impressum
Kontakt

Letzte Änderung: 20.09.2017 01:13 Uhr
URL: https://www.lern-online.net/latein/lesen/lieder/lied22.php