Tilia

Ad fontem ante portam,
hic adstat tilia;
in umbra somniabam
iucunda somnia;
incidi cara verba
in eius cortice;
et laetum et dolentem
attraxit semper me.

Cum praeter eam ii hac nocte media,
in tenebris occlusi
tum mea lumina.
Stridebant eius rami
vocantes quasi me:
"Deverte huc sodalis,
hic manet quies te."

Flaverunt venti acres
in faciem mihi
et nudaverunt caput
nec tamen redii.
Ab illa regione
iam dudum procul sum,
ad aures semper strepit:
"Hic esset otium."

Druckversion Blog
Impressum
Kontakt

Letzte Änderung: 20.09.2017 01:13 Uhr
URL: https://www.lern-online.net/latein/lesen/lieder/lied24.php