Cum viris dimicare

Cum viris dimicare,
pacem puellis dare,
plus fidei quam aes,
sic itur per has res.
Io ha ha, io ha ha,
apud nos est ita!

Caupones debent dare,
bonas guttas curare,
secus contemptui
cras omnes sunt ibi!
Io ha ha, io ha ha,
apud nos est ita!

Hodie amo Ioannam
et cras amo Susannam,
amorem renovat
studiosus, qui amat.
Io ha ha, io ha ha,
apud nos est ita!

Moneta veniente
dites sumus repente,
ceu foenum aes adest,
sed cras dispersum est.
Io ha ha, io ha ha,
apud nos est ita!

Et aere deficiente
nos vendimus non lente.
"Iudaee, pro stola
nummos repente da!"
Io ha ha, io ha ha,
apud nos est ita!

Pulvis libellos velat,
cadus mentem revelat
nec non dat animum,
libri dant stomachum.
Io ha ha, io ha ha,
apud nos est ita!

Subuclam venum dare
campanum et siccare,
redire madidum,
id nosse est ritum.
Io ha ha, io ha ha,
apud nos est ita!

Druckversion Blog
Impressum
Kontakt

Letzte Änderung: 20.09.2017 01:13 Uhr
URL: https://www.lern-online.net/latein/lesen/lieder/lied26.php