Finita iam sunt proelia

Alleluia, Alleluia, Alleluia.
Finita iam sunt proelia,
est parta iam victoria:
Gaudeamus et canamus,
Alleluia.

Post fata mortis barbara
devicit Jesus tartara:
Applaudamus et psallamus,
Alleluia.

Surrexit die tertia
caelesti clarus gratia
insonemus et cantemus,
Alleluia.

Sunt clausa stygis ostia
et caeli patent atria:
Gaudeamus et petamus,
Alleluia.

Per tua, Jesu, vulnera
nos mala morte libera,
ut vivamus et canamus,
Alleluia. Alleluia!
Alleluia! Alleluia! Alleluia!

Druckversion Blog
Impressum
Kontakt

Letzte Änderung: 20.09.2017 01:13 Uhr
URL: https://www.lern-online.net/latein/lesen/lieder/lied27.php