Heri, fratres, quis putaret?

Heri, fratres, quis putaret?
Accidit, ut mors intraret
in triclinium ad me,
qui potabam strenue.

Minitans rotavit falcem,
humi collocavit calcem,
"Abi, serve!" dicens tunc
"Satis tu bibisti nunc!"

"Cara mors" flens ei dixi,
"An diutius iam vixi?
Sume poculum tibi,
cara mors, et parce mi!"

Ridens calicem prensavit,
ridens eum exsiccavit
in pestem terribilem.
Ridens ponit calicem.

Laetus liberum me puto,
mortis sed est consuetudo
non pro gutta qualibet
dandi, quod semel tenet.

"Mors", sic precor, "Est optamen
subeundi mox tentamen
medici, ut tibi dem
aegrotorum semissem."

"Esto! Vivas!" inquit illa,
"Ni fides tua 'st pusilla,
vive, dum basiaris sat
et bibendi taedeat!"

O quam mulcent soni isti!
"Mors, me rursum peperisti!
Plenum bibo poculum
tuum in consortium!"

Aevum transigam divinum
per te, qui creasti vinum!
Almus amor cum mero
me iuvet perpetuo!

Druckversion Blog
Impressum
Kontakt

Letzte Änderung: 20.09.2017 01:13 Uhr
URL: https://www.lern-online.net/latein/lesen/lieder/lied28.php