Splendens surrexisti tu, Germania

Splendens surrexisti tu, Germania,
exstant regna nulla tibi paria.
Sedet tua fronte pugnax animus,
fulminat ex ore amor fervidus.

Stas potentia nixa, rupes aenea,
nili facit hostes tua anima.
Tui filii circum te se congregant,
ut pugnantes mortem pro te oppetant.

Fac vexilla perflent, victrix gladium
tolle, splendidorum plena decorum!
Mane montes mittunt lumen splendidum
atque libertatis valli genium.

Druckversion Blog
Impressum
Kontakt

Letzte Änderung: 20.09.2017 01:13 Uhr
URL: https://www.lern-online.net/latein/lesen/lieder/lied32.php