Vetus cedo commilito

Vetus cedo commilito,
bene sit philisterio!
Paternam peto nunc domum,
nam nuit philisterium.

Valete, vici, viculi!
Non estis iam terendi mi,
non personabunt vos meus
cantus et calcar amplius.

Quid vultis me, cauponulae!
Non estis iam sedes meae,
ne longo brachio nuite
neve cor sitiens urite!

Salvete iam, collegia!
Quid statis hic magnifica?
Magna et parva atria
effugio nunc humida.

Tu quoque de fastigio
frustra me spectas oculo,
hospitio pro plorabili
sit, carcer, pereat tibi!

Sed flore, academicum
tu gladiorum atrium!
In te sint, honorifica
domus, duella plurima!

Nunc venio ad tuam domum,
ut te salutem ultimum,
amata, monstra oculos
et crinis tui cincinnos!

Et porro it cursus meus,
vos pandite nunc, porticus!
Laetum 'st iter, nam levis sum,
vale, musarum oppidum!

Fratres, me circumsistite,
ne fiat leve cor grave!
Canentes in itinere
sectamini in equis me!

Devertite ad proximum
vicum et bibite mecum!
Est, fratres, poclum ultimum,
et ultimum est basium!

Druckversion Blog
Impressum
Kontakt

Letzte Änderung: 20.09.2017 01:13 Uhr
URL: https://www.lern-online.net/latein/lesen/lieder/lied33.php